perpetuatio
perpetuatio, -onis, f. – Weiterführung, Fortsetzung, lange (unbegrenzte) Dauer: BOCCACCIO vir 8,1 (ante 1374) ad perpetuationem sui nominis apud posteros. SACCO-C semideus p.74 (post 1435) Tum removebit obstacula tribus rebus, successionibus legiptimorum providendo, quod in herede defuncti regis presentatio dicitur, sic quod veluti quedam hominis perpetuatio. SERRAVALLE comm Dante par 9,106-108 quia ... mundus inferior ad illum superiorem reducitur, quia fit mundus inferior superiori conformis, per conservationem et perpetuationem. MANETTI terrem 1,158 (post 1456) Quorum fluviorum quidem perhemnes perpetuationes, cum semper et undique ad decliviorem terre locum suapte natura defluant profluantque, maximam quandam aquarum, hinc inde ad infimum locum contendentium ac congregatarum, copiam, aliqua salsedine et amaritudine non iniuria conditam, conficiunt. SCALIGER-JC ling Lat 98 p.194 (1540) Quorum origo a futuro verborum ducta significatum expressit perpetuationis, ut 'populabundus', non solum qui 'populatur', sed etiam 'populabitur'. ZABARELLA-I nat 5 p.387 (1589) Vanum etiam est illud quod Zimara dicit, motum ignis in orbem perpetuari per accidens quia praeter consilium moventis. Nam ut ei condonemus motum illum esse praeter agentis consilium, non ob id possibilis redditur eius perpetuatio, si est contrarius naturae ignis. Nam ratio ... demonstrat necessarium esse ut vel natura ignis succumbat ac pereat, vel motum illum repellat tanquam sibi contrarium. DVCCI princ 2 (1598) ob scelerum perpetuationem erga alios proici extra civitates cives videmus. BACON org p.316 (1620) Istae enim contemplationes tanquam nocturnae censeri possint, ob lucernae parvitatem et perpetuationem. HOBBES Leviathan 1,4 (1668) litterae sunt Excogitatum (subst.) ad perpetuationem memoriae temporis praeteriti et ad conjunctionem generis humani, in tot et tam distantes orbis terrarum regiones dispersi, utilissimum. BESCHI kurral 556 (1730) Regis perpetuatio fit a sceptri rectitudine; haec si desit, quaecunque sit regi laus, perpetua non erit.
Lexicographica: TLL 0; DVCANGE

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, perpetuatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 02.09.22

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.