inexperientia, inexpergentia
inexperientia, -ae, f. – Unerfahrenheit: PETRARCA vita solit 2,8,4 (1348) propter inexperientiam rerum humanarum, quas multa divinarum contemplatione neglexerat. ARCHIV Sforza-F I 9,14 (1453) quod quicquid erroris et deffectus in hoc secutum est ex ignorantia potius et ordinum inexperientia processit quam ulla fraude vel malizia. PEROTTI Polyb fol.107v (1454) ne illis passim more puerorum habere fidem cogamur ob inexperientiam (inexpergentiam ed.) locorum (gr. 4,12,7 ἀπειρίαν). ALONSO DE OROPESA lum 27 (1465) propter inexperientiam et inscientiam ecclesiastice vite. SANCTIVS DE AREVALO ep ex Castro 15 p.170 (1467) inexperientia ipsa nonnunquam est causa spei. BESSARION cal Plat p.319 (1469) inexperientia tum rerum, tum Graeci sermonis. BONFINI dec 3,10,6 (1497) instaurabat tamen audaciam adolescentis huiusce inexperientia ac rerum inscitia, cum per etatem adhuc reformidari non deberet. LVTHER op 5 p.206 (1519/21) haec inexperientia etiam illustribus patribus causa fuit, ut ossa intelligerent virtutes animae. ACTA Austro-Turc III-1 p.19 (1537) Classem Turce, quam ego etiam uidi, esse quidem vasis numerosam sed ignauia inexperientia et pauiditate militantium inualidam. NAOGEORG Plut tranq p.233 Sunt autem haec, rerum inexperientia, inconsideratio; et non posse neque scire praesentibus recte uti. LAVRENTIVS A BRVNDVSIO op 8 p.218 anima autem debilis est propter ignorantiam et inexperientiam rerum, ignorantia autem radix et fomentum est omnium malorum.
Lexicographica: TLL (3x, TERT., CONC., CASSIOD.); ma.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, inexperientia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.03.16

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.