omniiustitia
omniiustitia, -ae, f. – Allgerechtigkeit: BRENZ maiest p.916 Sublimitas autem et maiestas Dei non est tantùm omnipotentia, verùm etiam omniiustitia, omniscientia, omnisapientia, et omnipraesentia. == recogn p.47 In omni autem et perfecta Dei plenitudine continetur non tantum omnipotentia, verumetiam omnisapientia, omniscientia, omniiustitia, omnifoelicitas, et omnipraesentia, quae et vno omnipotentiae nomine ... comprehendi possunt. BEZA tract theol I p.530 Omnipraesentiam audio, omnisapientiam, omniscientiam, omniiustitiam, omnimaiestatem, et quis erit κενοφωνιῶν finis? BELLARMINO disp I,1 p.477 Haec ratio planè convincit, aut esse verum id, quod nos dicimus; aut totam Trinitatem esse incarnatam, si vera est definitio Brentii et Smidelinis nam illa attributa, omnipotentia, omnipraesentia, omniiustitia, etc. quorum communicatione volunt factam esse incarnationem, communia sunt toti Trinitati. FRANZIVS schol p.551 deus ante conditum mundum est bonus, seu potius ipsa omnibonitas, est iustus seu ipsa omniiustitia, illā nihil nisi benè faciens, hac nihil nisi omnia aequissimè agens.

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, omniiustitia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 28.05.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.