beglerbegus, beglerbegius, belerbaeus, bellerbeius, belerbeius, bellerbegus
beglerbeg(i)us (bel(l)erb(a)e(i)us, -begus), -i, m. – Generalgouverneur im osmanischen Reich: SOITER bell Pann p.123 Aduocatis itaque in concionem Visiheris, Beglerbegis, Bassis, Sansachis et Zumbassis, atque aliis tribunitiae aut alterius cuiuscunque militaris potestatis hominibus. AGRICOLA-G or Turc p.28 nihil dicam de fortissimis Bellerbeiis et Bassis, ob levissimas saepe causas interfectis. BVSBECQ ep Turc p.278 quibus copiis Mahemet Bassa Visiriorum tertius et Graeciae Bellerbegus praeerant. FOLIETA lat p.104 munerumque tam militarium quam civilium nomina ut duces, marchiones, lantgravi, sultani, bassae, bellerbei, sangiachi, asapi, exercitus magistri, columnelli. LANGVET ep secr II,1 p.48 aiunt Beglerbegium Graeciae praecepisse Budensi et Themesuariensi Bassis, et quatuordecim Begis, vt quam maximum possent numerum militum colligerent. BILLERBEG Chytraeus-D ep p.1014 (1581) Post Veziros Bassas, Graeciae Beglerbegus in magno honore est. BODIN rep p.388 Nec vero in senatum Principis Turcarum cuiquam patet aditus, praeterquam quatuor imperatoribus bello gerendo creatis, quos ipsi Bascias appellant, duobus Cancellariis seu Cadileschieris, ac duodecim prouinciarum praefectis seu Belerbaeis. STEPHANVS-H or Turc p.147 supremo praefecto castrorum - vt alij vocem Begler-beg interpretantur, pro qua vulgus Belerbeium seu Bellerbeium dicit. RISEBERG Turc p.39 Beglerbegus vulgo Bellerbeius, corriptè Peclarpaces est στρατοπεδαρχης, ἄρχων ἀρχόντων. Constablius, Feldtmarschalck. RAINOLDS-W calv p.294 quod quum Bellerbeius, qui omnibus Sangiacchis praeest, rescivisset, Oeconomum corripi iubet, et in vincula mitti. == calv p.555 Bellerbeios autem et Sangiaccos, qui in exercitu, et provinciis summum habent regimen, mactavit. BESOLD thes p.893 ubi non est Bellerbegus, ibi Provinciae tributariae exsistunt.
türk.: GEORGIVS DE HVNGARIA tract p.212 Habet autem inter alios dominos duos maiores, qui omnibus aliis presunt, unum citra mare et alium ultra mare, qui secundum suum imperium et voluntatem habent omnia negotia regni expedire; qui uocantur beglerbegi, quasi domini dominorum.

LEMMALISTE GRUPPE: moham. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, beglerbegus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 08.11.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.