gubernatorius, gubernatoria
gubernatorius, -a, -um – die Führung betreffend, leitend: FICINO Dionys div nom 5,16,5 in anima quoque vires corporis totius singulatim gubernatorie uniformiter continentur (gr. προνοητικαὶ ... δυνάμεις). == Plotin enn 4,3,21 Sicut ars instrumentis inest, velut in gubernaculo, si forte esset gubernaculum animatum, adeo ut gubernatoria virtus intus sit artificiose movens (gr. ὥστε κυβερνητικὴν εἶναι ἔνδον τὴν κινοῦσαν). SEPVLVEDA orb nov 5,13,4 ex capsula gubernatoria, qua stilus ferreus magnete attritus continetur.
subst., gubernatoria, -ae, f., Steuerkunst: FICINO comm Phileb p.121 In quacumque vero arte et studio ut rerum pro desiderio potiamur scientia praestat: scientia militaris victoriae, gubernatoria portus, medicina sanitatis consecutionem. == Plato Theages 123b7 si cuperes eam sapientiam qua homines navigia gubernant et ego te rogarem, quanam ... sapientia indigens patri succenses, ..., quamnam esse responderes? Nonne gubernatoriam? (gr. κυβερνητικήν). BVCER in Rom p.28 Haec velut regina omnibus aliis philosophiae partibus praeit et imperat, ita ut ... gubernatoria iis, quae commodam efficiunt navigationem. CASELIVS-I opera I p.58 hic quoque cum gubernatore, haec cum gubernatoria recte comparatur. MASTRICHT theol p.199 iustitia gubernatoria, quā cuncta, tam exactè ad naturam et ingenium suum, dirigit, cuilibet suum tribuendo.
Lexicographica: TLL (2x, MVTIAN. adi., ORIG. subst.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, gubernatorius, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 29.11.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.