gastrimargia, castrimargia
gastrimargia (ca-), -ae, f. – Freßlust: SALVTATI lab Herc 4 tract 1,8,23 Scimus enim gule voluptatem ad corpus pertinere et carnalis appetitus commotionem caput esse, quo mortalis homo progreditur ad hunc actum quem Greci "gastrimargiam" vocant, "gule" scilicet "concupiscentiam", a "gastir", quod est "venter", et "margos", "gulosus", nostri vero littere principalis immutatione "castrimargiam" dicunt. RHO imit rhet exc p.315 Castrimargia: gulae concupiscentia. BEBEL-H hymn fol.VIr Iesu quadragenariae | dicatur abstinentiae, | qui ob salutem mentium | hoc sanxeras ieiunium, | Quo paradiso redderes | ... quos inde gastrimargie | huc illecebra depulit. == brev expos sig.e6r Gastrimargia per g non c ut vulgo scribitur graeca est dictio: et significat nimiam ingluviem et gulositatem non gulae concupiscentiam ut indocti tradunt. ERASMVS ench p.134 Veluti contra malum obtrectationis, turpiloquii, inuidentiae, gastrimargiae et id genus reliqua. == ad 2,3,97 libidinem esse gastrimargiae comitem.
orthogr. castrimargia: SALVTATI lab Herc 4 tract 1,8,23. RHO imit rhet exc p.315. BEBEL-H brev expos sig.e6r. MAGRI hierolex p.131 castrimargia. ... ventris intemperatia a graeca voce γαστήρ, id est, venter, seu ventriculus. ... et μάργοσ insanus, immoderatus. ... et quamvis Gastir. Graeci scribant, et latini Castri pronuntient. ... Itaque multi Gastrimargia, et non Castrimargia legunt ... .

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, gastrimargia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 01.08.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.