influentia
influentia, -ae, f.Einfluß: PETRARCA rem fort 2,40 sub indocto tamen preceptore, doctus aliquis fieri potest, vel per se ipsum, vel, quod est verius, influentia celesti atque inspiratione. BOCCACCIO gen 1,10 sydera enim seu supercelestia corpora procul dubio in nos agunt potentia eis a creatore concessa secundum dispositiones suscipientium eorum influentias. SALVTATI lab Herc 2,4,1 aliquando Iupiter sumitur pro ... influentia supercelesti. == saec 1,27,2 Hec quidem omnia elementa que stare videntur, celum et terra, fluxu tacito dilabuntur aut, si subsistendi forsan influentia subtrahatur, ad nichilum penitus redigentur; solus enim deus vere est; cetera participatione quadam esse dicuntur. == ep 13,2 propius reor agentis particularis potentiam, multitudinem materie et obcedentiam, vimque nutritivam influentiamque celi regionisque naturam causam vel causas esse magnitudinis et proceritatis. DEVEMBRIO-A pol 4,47,2 quis dubitat caelestium omnis influentias radios appellari? ADAM DE FVLDA mus 1,4 continua cum sit melancholiae, propter laboris onus, influentia. RANTZAV-H astrol sig.(?)3v ad earundum stellarum influentiam, quam vocant, spectat, et potestatem, quam Deus illis attribuit, nobis demonstratur. FORSETT Ped 2,2 hic capere non potest influentiam consilii mei.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM; HELANDER

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, influentia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 06.01.04 16.02.04

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.