beguina, begina, beghina
beguina (beg(h)i-), -ae, f. – Begine, Angehörige einer christlichen nonnenähnlichen Laiengemeinschaft: ACTA conc Const IV p.677 (1415) Cum diversis mundi et presertim Almanie partibus sint nonnulle secte utriusque sexus hominum wlgo Bechardi sive Lollardi ac Begine et Suestriones, a seipsis vero pauperes fratricelli seu voluntarie pauperes, pueruli aliisque pluribus nominibus nuncupati. FABRI-F evagatorium I p.125 Et erat tota ecclesia plena hominibus et multae Beginae eiusdem habitus erant ibi. LOCHER navis p.257 Lolhardos quos praetermisimus olim, | Beguinasque iuvat his nec abesse suas. | Est operae pretium non ignorare Beguttas, | Begardosque suos, hypocritumque genus. AVENTINVS ann p.716 Sacratas foeminas, quas Beginas nominamus, impietatis postulauit, nubere coegit. ERASMVS coll 41 Testamento sic cautum erat, ut uxor, quoniam perpelli non poterat ut fieret monacha, sumeret pallium beghinae, id est medium genus inter monachas et laicas. FOLENGO-T Baldus | quae bigamas se se iactant, terzique sorellas | ordinis. LVTHER op 46 p.476 Item cum adsunt Moniales vel Beginae narrantes nova, tu repudia et dic: "tace, habemus enim omnia, quae ad salutem sunt necessaria. SVRIVS Rusbrochius regn p.198 Laici ac plebeii et mechanici homines, item que foeminae quas beguttas sive beginas vocant, quocunque in statu degant, si cum Deo simul bona temporaria ultra quam poscat necessitas, aucupentur et conquirant, duplices sunt et dissimiles Deo, divina que gratia indigni. MOLANVS natal fol.5v Vixit autem beata Gertrudis eo tempore ... quo Clemens quintus, et Concilium Viennense, statum beghinarum ... à Dei Ecclesia aboleverunt. ... Clementis enim successor Iohannes, dictus XXII, ... declaravit illa damnatione non comprehendi ... honestae vitae plurimas mulieres, quae in multis mundi partibus vulgò similiter, Beghinae vocantur. == natal fol.281v Sunt qui ab hac Beggha Beghinas nomen habere asserant, sed an id probabile sit, antiquitatis studiosi discutiant. ESTIVS mart p.227 Inde porrò Ioannes superiorum mandato Gorcomium missus, praefuit monasterio Sanctimonialium eiusdem instituti. Quod quidem ex liberiore Beghinarum - ut apud nostrates vocantur - domicilio, in claustrum monasticum iam olim conversum, nihilominus antiquum Beghinagii nomen retinebat. SVAREZ distrib p.132 Sicut etiam Begardi, et Beghinae ... damnati sunt, quia dicebant videri Deum naturaliter. BESOLD thes p.101 Lampertus Beguius, pius admodum Presbyter, contra concubinarios fortiter Leodii contionatur. Ab eo dictae Beguinae, Mulieres et puellae, quae caste vivere proponunt: ut Aegidius Vallis aureae Monachus in gestis Episcop. Leodiens narrat.
Lexicographica: TLL 0; DVCANGE

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, beguina, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 14.04.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.