immemoria
immemoria, -ae, f. – Vergessen: JUNGERMANN Goldast ep 94 p.116 (1603) Amici enim cujusdam incuria, cui Francofurtum proficiscens reddendum in Bibliothecam nostram Academicam tradideram, fuit sepositus liber, ejusdemque immemoria factum, ut ubi liber sit ipse nesciat. BAVDIVS Grotius-H ep 119 (1608) Haec tanta negligentia et immemoria nostri valde me confirmat in pristina sententia, ut scillicet ... reservem ius pontificiumque praesidendi disputationibus publicis ..., quum visum fuerit. DVVALLIVS pot p.215 (1614) si quid in aestu disputationis adversus eiusmodi decreta illis exciderit, vel ignorantiae, vel immemoriae, vel linguae praecipitio attribuendum velle. DAVSQVEIVS orth II p.249 (1632) praecocem, praecoqvem, ... recte, atque ex Vsu scripsere veteres, ac posteri. Scio ista Gellio per immemoriam lapsa. PERCKRINGER Witte phil II p.409 (1660) ne per incuriam, aut memoriae lapsum, adeoque per immemoriam, praeteritus ... heros videatur, nostrisque inornatus relictus chartis.
Lexicographica: TLL (1x, PAPIN. falso?); cf. FORCELLINI

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, immemoria, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.01.11 11.09.23

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.