iughurta
iughurta, -ae, f. – Joghurt: BVSBECQ ep Turc 1 p.83 (ed. 1581, vgl. ed. 1595 p.68-69) sed ea est eorum frugalitas gulae minime studentium, quibus si sal sit et panis alliumque aut cepa aut acidi lactis genus Galeno non ignoti, quod (quod: ipse Oxygalam add. ed. 1595) isti iugurtham dicunt, nihil requirant praeterea. lac illud diluunt aqua frigidissima panemque interunt: eoque utuntur in magno aestu et siti. cuius sane utilitatem nos quoque in magnis caloribus saepe experti sumus. Cibus is cum palato et ventriculo gratissimus est, tum ad extinguendam vehementiorem sitim vim habet admirabilem. magna eius copia passim venalis est, ubicumque sunt carauasciaray, hoc est, ut dixi, Turcarum diuersoria, quemadmodum et aliorum obsoniorum.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, iughurta, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 12.09.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.