traditiuncula
traditiuncula, -ae, f. – Tradition, Brauch von geringer Bedeutung: ERASMVS ench p.78 qui propter traditiunculas hominum transgrederis mandata dei. == ep 337 cum perspiciunt aliud docuisse Christum, aliud humanis traditiunculis imperari. == nov test paracl p.147 Franciscani Francisci sui traditiunculas adorant, amplectuntur, et quoquo terrarum sese contulerint, secum circumferunt, tutos se non credunt, nisi libellus adsit in sinu. HVTTEN ep 212 (1520) Nactus enim hic est ansam adaptatam ... obscurandi Christi gloriam, quae hoc seculo cepit reflorescere, flaccescente superstitione et pestiferis hominum traditiunculis. HESSVS stud hum sig.B3v quin imo ut isti in hominum traditiunculas, ita nostri in obsoletissima ... Statuta coniurarunt. BVLLINGER in Matth fol.150v In praecedentibus docuit huc usque dominus gentem Iudaicam spretis traditiunculis humanis inutilibus, item noxiis, colere suspicereque vivum, verum et aeternum verbum dei. CALVIN inst 4,10,9 sed apud eos non tam atrox fingeretur crimen, in minima quaque traditiuncula esse lapsum, nisi Dei cultum suis commentis subiicerent. FLACIVS clav I p.294 (v. constitutiuncula).
Lexicographica: GEORGES 0; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, traditiuncula, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.03.06 11.07.06 19.11.07

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.