praeternaturalis
praeternaturalis, -e – außerhalb des Natürlichen stehend: CARDANO prop p.35 Quin potius ut lapis magnus uelociùs mouetur quam paruus naturali motu, et tardius praeternaturali. BRVNO immens I 1 p.232 inde enim spacium praeternaturale, et antenaturale iudicare oporteret, non est enim materia neque forma. SVAREZ metaph 18,7,14 Si autem illa qualitas sit violenta, impossibile est ut eadem res per qualitatem virtualem caloris seipsam formaliter calefaciat calefactione violenta et praeternaturali. Exemplum esse potest piper, quod vim habet calefaciendi linguam aut ventrem, et tamen non potest calefacere seipsum. BACON hist dens II p.262 transeundum ad dilatationes et tumores quae fiunt in corporibus ex spiritu innato – sive illi sunt naturales, ut loquuntur, sive praeternaturales – absque igne aut calore manifesto, externo.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, praeternaturalis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 05.11.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.