represalia, represalis
represalia, -ae, f., -ia, -ium o. -orum, n. pl.Pfändung (oft als Vergeltungsmaßnahme, daher dann) Vergeltung: SERRATA Pol 7 opus esse prestita, talias, represalias, uectigalia et alia huiuscemodi principi exoluere, ut hostes tyrannisantes possit in fugam conuertere. BRIEFFER Rhenanus ep 321 Ob id Wilhelmus ius iniectionis manuum vel represalias in [Lücke im Text] subditos regis Gallorum. == ibid. In dieta Badensi post Martini Wilhelmus item apud oratores petiit Helvetiorum, ut represalia sibi concederentur ibid. Helvetii asserunt neque in ditione sua neque aliena Wilhelmo Argant ius represaliorum concessisse. ERASMVS coll 47 Quid quod nunquam non bellamus Christiani, neque tamen nescimus in bellis maximam malorum partem ad eos redire, qui nihil commeruerunt? Idem usu uenit in represalibus, quae uocant. == ep 916 cum nondum de dignitatibus ao prebendis, nondum de pallio et vsu pallii, nondum de decimis praedialibus ac personalibus, nondum de represalibus quaestio verteretur. RVTGERS Oxenstierna ep 2162 eorum animos turbatiores paullo reperi ob literas S. M. S., quibus represalia Lubecensibus minatur ob dies aliquot detentum Henr. Janiken. HOFMANN lex IV p.40 repressalia i. e. resumptio, repetitio, captio rei unius in alterius satisfactionem.
Lexicographica: TLL 0; NOLTE lex p.710 repraesalia, represalia et repressalia, hic enim triplex scribendi modus reperitur, vocabulum est medii aevi. Ex Italico 'ripresa', atque hoc Italicum ex Latino 'repressus' derivatur, quia per repressalia aliorum iniustitia reprimatur; ut ita, qui per unum S scribunt, Italicam, et qui per duplex SS scribunt, Latinam originem sequi videantur.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, represalia, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 19.09.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.