archiparaphonista, -ae, m.
erster Sänger, in der päpstlichen Liturgie: MAGRI hierolex p.52 Archiparaphonista: principalis Cantor, cui oblationis tempore in sacrificio aquam praebere incumbebat. ... Etymon. graecum ἀρχιπαραραφωνηστής (!), quod in rigore Primum acclamatorem significat, qui in Caeremonialibus antiquis Praecentor vocatur, quia ad ipsum pertinebat Missae introitum intonare, quod incipiebat per signum egressionis Papae a Sacrario, is enim ad ianuam attendens cum Pontifex a Sacrario egrederetur statim reliquis ministris alta voce Accedite dicebat. HOFMANN lex I p.308 Archiparaphonista: Graece ᾿Αρχιπαραφωνιστὴς, quasi primus Acclamator, dicitur in Communione Romana Cantor principalis, cui oblationis tempore in sacrificio, ut vocant, aquam praebere incumbebat. == lex III p. 865 Praecentor: .... Idem Archicantor dicitur ... et Archiparaphonista ... quasi primus acclamator, quia ad ipsum pertinebat Missae introitum intonare, ... Is enim ad ianuam attendens, cum Pontifex egrederetur, statim reliquis Ministris altā voce 'Accedite' dicebat.
Lexicographica: TLL 0
Vgl.: paraphonista
|