concertatiuncula, -ae, f.
kleine Diskussion: ERASMVS ep 1162 (1520) Qvae tibi narrata sunt de concertatiuncula quae mihi fuit apud huius Academiae Rectorem cum Nicolao Egmondano. == spongia p.204 Expectabam concertatiunculam aliquam de dogmatibus Lutheri. VIVES disc II p.286 Concertatiunculae postquam fuerint concessae, erunt initio crebriores, et de iis quae audierint. MVRET-MA or II 13 Cur igitur ea potius consectemur, quae tantum in scholasticis concertatiunculis inter adolescentulos aut senes adolescentulis stultiores oblectamento, quam quae olim gravissimis in negotiis emolumento futura sint? PLANTIN ep 1418 (1588) Concertatiunculam Principis Domini nostri cum suis condiscipulis habitam impressi et mitto.
Lexicographica: TLL 0
|