bibliothecula
bibliothecula, -ae, f. – kleine Bibliothek (Büchersammlung): PETRARCA sen 9,2,5 ut, bibliotheculam ipse revisens meam, non inter veterum tantum libros advena sed inter mea etiam viderer opuscula. ALONSO DE CARTAGENA ep ed. Hankins 52I (1438) Inquirens ergo bibliotheculam meam repperi librum quendam, qui per sex libellos distinguitur et De republica Platonis intitulatur. POGGIO ep II 8,13 (1439) Construxi insuper, quod et ipsum iocunditatem animo prestabat, biblioteculam quandam, receptaculum librorum meorum. == ep II 10,1 (1442) Cum in bibliothecula mea essem non omnino otiosus. SCALA ep 54 (1476?) Nencia, quae plebem omnem nostram iam ... delectat, obstrepebat auribus ut ne in bibliothecula quidem secretiore rithmos illos Nenciales ad multam quoque noctem non audirem. BEMBO ep 1 (1492) De meo autem consilio volui ad te ipse perscribere ex Noniani bibliothecula, in qua eram cum has ad te litteras dabam. ERASMVS ep 807 (1518?) Repperi in mea bibliothecula Gregorium Nazianzenum. BRVNFELS Rhenanus ep 165 (1520) Vale ex bibliothecula nostra (vorher: Has epistolas e codice quodam excidi nostrae bibliothecae). SCALIGER-JJ ep p.183 (1601) Immani pretio bibliotheculam adorno: quae cum aliis mediocribus collata ne plebeii quidem bibliopolae taberna dici possit. RVTGERS Oxenstierna ep 2076 (1618) Caeterum P. Langerio in mandatis dederam, ut bibliotheculam meam transferri curaret.
Lexicographica: TLL (1x, SYMM.); Rizzo 1973

LEMMALISTE GRUPPE: buchwesen INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, bibliothecula, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 09.02.05 12.03.05 03.06.08 22.01.19

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.