significatorius
significatorius, -a, -um – anzeigend, verweisend: COLET in Dionysium p.225 Ad has mysticas lotiones labrum eneum et lotio in veteri testamento instituta generi sacerdotali - uti in Exodo describitur - spectat, et eas significat, sicuti aliae illic significatoriae expiationes. CLICHTOVE Antiluth fol.79v quamvis nulla proferrent verba sacrificationis illius significatoria. quod huiusmodi oblatio, in rerum potius exhibitione: quam verborum sacrificii opus signantium expressione, consistebat. CAMPANELLA civ p.81 Sed dicunt alterum motuum notare calculis, alterum fabis, neminem vero ipsis rebus numeratis mensisque; ac satisfacere mundo in moneta, significatoria, et non reali. ANON Stapleton op II p.1391 litteras suas, non significatorias, aut expositorias facti, ut falsus iste Glossator persuadere voluit, sed eiusmodi quae decisionem causae, et iuridicam sententiam contra delinquentes, continerent ut Hardingus vere allegavit.
Lexicographica: GEORGES (TERT., AMBROS.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, significatorius, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 28.05.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.