comoediola
comoediola, -ae, f. – bescheidene Komödie: ZILIOLVS-Z Michaelida praef p.108 comediolam, ut ita dicam, confeci, non ut comedia sit ... , set ut comediam contexere uolenti in promptu magnopere materia adsiet. ERASMVS ep 999 (1519) Adolescens comoediolas et scripsit et egit Thomas Morus. == ad 2,7,60 Vidimus olim Lutetiae ludicram agi comaediolam, in qua plures concinebant, sed ita temperatis harmoniis, ut omnia dissonarent. RHENANVS ep 170 (1520) Quin ipsa iuventus, quae Sapidum nostrum audit Selestadii profitentem, versiculos, comoediolas dialogosque lusit. SOCIETAS IESV ep quadrim VI p.229 (1559) Eiusdem quoque argumenti exhibita comoediola fuit, carmine iambico conscripta, qua non sine fructu iuuentus exhilarata est. FRISCHLIN praef p.169 meas Comoediolas vobis non esse ingratas: et de vestro consilio Rebeccam atque Susannam, pueritiae vestrae Scholasticae, pro Terentianis proponi jussas.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, comoediola, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 13.05.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.