perfectista
perfectista, -ae, m. – der glaubt, daß er ohne Sünde lebt: PISCATOR in Rom p.155 Perfectistae: qui nimirum gloriari audent, se non ampliús peccare: ac proinde nec recitant orationem Dominicam, ne cogantur dicere: "Remitte nobis debita nostra". BVCANVS inst theol p.348 Perfectistarum error, <qui> operum perfectionem et puritatem iactant, et in iis securè acquiescunt. MARTINI fid p.647 erseverantiae, bonum non posse deserere. Quae est erronea doctrina de regeneratione? ... Perfectionem sibi falsò somniare; ut Perfectistae et Anabaptistae quidam solent. GOMARVS op II p.227 Coeterùm quia hoc loco Cathari, et - uti vocant - Perfectistae abutuntur: observandum est, perfectionem iustitiae esse duplicem: imputatam, et inhaerentem. MARESIVS-S colleg p.498 Nec enim Pontificiorum, Socinianorum, Swenckfeldianorum, Anabaptistarum et aliorum Perfectistarum ... probamus commentum, de consummata renatorum obedientia, quā ita circumspectè vitam suam traducant ut nunquam labantur. TVRRETTINVS inst II p.765 Eant ergo Pharisaei nostri et Iustitiarii perfectistae, Et sanctitatis suae perfectionem ... venditent, id est, se iustiores et sanctiores Sanctis omnibus impudenter mentiantur.
Vgl.: cf. {014575.}perfectionista.

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, perfectista, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 24.08.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.