anthropolatria
anthropolatria, -ae, f. – Anbetung von Menschen: BVCER in Rom p.428 Quae verò ex impia harum rerum fiducia natae sunt Anthropolatriae, L<i>psanolatriae, Mnemolatriae, Idololatriae et superstitiones aliae, has deo esse abominationi non ferendae. CALVIN ep 187 p.389 (1539) Postquam igitur haec res prava posterorum immutatione in tantam ruinam pietatis et multiplicationem atque robur manifestissimae anthropolatrias cessit. BEZA tract theol I p.542 quae omnia damnavit iampridem Ecclesia in Nestorio, ne Anthropolatriae damnaremur. SAND nucl I p.150 Nam primò contra rationem est anthropolatria, i. e. summo cultu adorare merum hominem, - secundum Socinum, - ex sola anima et carne, non etiam divina natura, quae est Verbum, constantem.
gr., ἀνθρωπολατρεία: VERMIGLI def euch p.378 Imò Cyrillus ... ita scribit: Etsi exitus Legis et Prophetarum Christus est, est autem homo theophorus, nónne dicere licear, quod propheticarum praedicationum exitus ἀνθρωπολατρείαν crimen nobis induxerunt? ZANCHIVS-H misc sig.(:)(:)v Hanc certè contumeliam, ἀνθρωπολατρείαν inultam non fert, nec feret Deus. CALOV syst II p.283 Nos autem dogma illud Socinisticum ἀνθρωπολατρείας inferre, et Ethnicam πολυθεότητα sapere, cum veneranda antiquitate pronunciamus.

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, anthropolatria, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 11.08.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.