metaschematismus
metaschematismus, -i, m. – Änderung der Form, Umgestaltung: VERMIGLI in I Cor fol.54v Prius eos reprehenderat sub alienis personis, deinceps aperuit metaschematismon. Hoc verò loco acerrima illos castigat Ironia, quae vehemens est tropus ad animos percellendos. BACON org p.168 Materia potius considerari debet, et ejus schematismi, et meta-schematismi, atque actus purus, et lex actus sive motus.hist dens II p.274 circa distillationem clausam ... quivis multa alia poterit comminisci. pro certo enim habemus, calorem analogum, operantem in corpus absque separatione aut consumptione partium, mirabiles metaschematismos effingere et producere posse. QVENSTEDT theol I p.471 Ad (3): nihil decessit gloriosae Samuelis dignitati, per illum Satanae metaschematismum, sicut nihil decedit Angelis lucis vel Deo ipsi ac Christo eius, quando in eorum quoque se transformat habitum ille ἀλλοιοσχήμων.
gr.: MVSCVLVS in Cor p.112 μετασχηματισμός est, quando sub aliena persona, sive nostra sive aliorum, aut ficta, quorundam delicta incusamus. CALOV Socin proflig p.1080 Si ergò corpus illud nostrum, quod in hāc fragilitate circumferimus corpori Christi glorioso conforme futurum est per μετασχηματισμὸν Christi oportet mortuum illud corpus resuscitari, ut glorificari possit.
Lexicographica: TLL 0, LSJ; LATHAM

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, metaschematismus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.05.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.