Mennonita, Menonita
Men(n)onita, -ae, m. – Mennonit: LASCO-I min. ep 21 (1544) Mennonitae prioribus suis erroribus hunc etiam addiderunt iam, ut dicant, legi per nos nostra obedientia satisfieri non solum posse, sed etiam oportere. SOCINVS-F ep p.395 Quod si Menonita dicat, hic quaeri de sensu allegorico, non autem de literali. MARTINI fid p.292 Circa humanitatem Christi errant ... Mennonitae et Suencfeldrani. GOMARVS op I p.223 quod Menno, et Mennonitae personam Christi, et naturam illius humanam confundant. HOORNBEEK controv p.349 Mennonitae apud nos communi nomine appellantur, quamvis non omnes istius familiae sint, sed plurimi tales. HEIDANVS orig err p.439 Vel ostendant mihi, non ob aliam causam in tot sectas, et quidem leves ob causas, scissos Mennonitas, quam quia extra omnem Magistratus curam sibi relicti sunt, et suas res agunt.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Mennonita, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.05.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.