barattaria, barataria, baractaria
barat(t)aria (baract-), -ae, f. – Amtsmißbrauch zur eigenen Bereicherung, Bestechung, allgemein Betrug: SERRAVALLE comm Dante inf 21,4-6 Pix est nigra; baractariorum vita est infamis et denigrata: pix est tenax; sic baractaria est tenax, quia fundata in avaritia tenacissima: pix est viscosa; sic baractaria quidquid tangit, inviscat, fedat, deturpat: baractarii sunt submersi in pice et non videntur; sic baractaria fit semper occulte: dum tamen bullit, pix sublevatur et facit bolias, ac si essent nuces in figura; sic sepe publicatur baractaria. == comm Dante inf 22,49-54 Postea fui familiaris boni regis Theobaldi: ibi me posui ad faciendum baractariam. BENVENVTO comm Dante inf 21,31-36 quia baratarius est ferus et crudus in ipso actu baratariae, qui vendit et revendit causam pauperis, pupilli et viduae pro modica pecuniola et pro parvo denariolo sine aliqua misericordia. == comm Dante inf 22,88-90 quia confabulantur inter se de multis et magnis baratarijs, quas faciebant in Sardinia.
Lexicographica: TLL 0; NIERMEYER barataria

LEMMALISTE GRUPPE: vernac. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, barattaria, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 24.01.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.