exputo
exputo, -are – 1) berechnen, zu Ende denken: BARBARO-H min. ep 124 (1488) Huc te hortor converte, hoc diu et noctu volve quantum nomen ei sis qui te usqueadeo ditavit, ut nec solvendo nec exputando sis unquam futurus quae possides. NOSTRADAMVS ep ined 21 (1561) Inde quae ad ... informandum iudicium conducunt, facile ... exputare potes. ARCHIV univ Haffn 267 (1590) qua adversa Ducis valetudine non parum cogitationes meas distrahi ac impediri, cuivis cordato facile erit exputare. RVBENVS-Ph electa 23 (1608) Quid autem caussae, quamobrem alij seorsum ab eo sentiant; exputare non possum. JONSSON Chrymogaea p.209 (1610) Codicem itaque vestrum, qua debuimus diligentia relegimus; et re exputata, amputanda verborum quaedam prolixitas videtur. SCHICKARD ep 468 (1630) eum Ephemerides aliquas jam exputasse. GROTIVS-H ep 4642 (1640) rationes accepti et expensi cum eo exputabo. WARNER Turc 1 (1645) quae causa sit tantae morae exputare non possum. LEIBNIZ ep II-1 28 p.102 (1670) Agnoscebam facile, necessariam esse aliquam in rebus cohaesionem ad Oeconomiam rerum; sed unde ea fieret, exputare mecum non poteram. BREDALINA spes p.6 (1671) Annalium qui replicant monumenta, illustrissimi Stemmatis Oldenburgici vetustatem et gloriam putare, non exputare possunt. – 2) abschneiden: POLIZIANO comm Vergil georg 2,348 eam velut veteraneam vitem totam exputare. STATVTA Ameliae 1560 60 si aliquis alicui inciserit exputaverit vel detruncaverit seu totonderit tricciam vel capillos iniuriose. VINSTRUP or coron p.388 (1596) exputatis Idolomaniis et ejectis superstitionum sordibus (o. exsputatis ?).

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, exputo, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 18.08.22

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.