consignificatiuus
consignificatiuus, -a, -um – die eine Bedeutung dazufügen: DECEMBRIO-A pol 7,82,20 hinc syncategorematica, id est 'consignificativa' vocabula componimus, et syllogismum 'collocutionem mutuam'. REVCHLIN ep 325 (1518) p.28 Ideo de nominis ante omnia, secundo de consignificativae partis et tertio de verbi accentibus pro nostra virili tractabimus. LVTHER op 5 p.340 Ego si quid auderem in lingua hebraea, sic transferrem hanc partem versus: Sedet in insidiis atriorum, cum 'hazerim' absolute sine titulo aut ullo consignificativo ponatur. CAPITO ep 238 (1525) Tertius liber nomina per species docet et condeclinia consignificativaque. FLACIVS clav II p.147 Syncategoremata aut consignificativae particulae, ut sunt praesertim praepositiones, adverbia et coniunctiones. MICRAELIVS lex p.349 CYPHRA, Nulla, apud Arithmeticos scribitur figura circulari: et per se nihil significat; reliqvis vero characteribus versus dexteram appositis, valorem eorundem per denarios gradus auget. Unde etiam vocatur numerus consignificativus.
lex.: PEROTTI ccopiae 3,304 304 Syn enim apud Graecos simul significat in compositione, quemadmodum apud nos con. ... Et Syncatagorematica, consignificatiua.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, consignificatiuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 06.08.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.