occupatiuncula
occupatiuncula, -ae, f. – 1) kleine Beschäftigung: POGGIO ep I 24 (1423) Sunt preterea occupatiuncule quedam, in quibus versos, que non tantum speme impediunt quantum earum expectatio. BARBARO-H min. ethic fol.27v (ep 5) (1475) Editionem quinti huius, praesul humanissime, occupatiunculae quaedam urgentiores retardaverunt. POLIZIANO ep 2,13,1 (1490) Sed tamen et occupatiunculae, vel trichae potius ineptae quaedam molestaeque nimis, ocium omne meum pene inter se scripulatim partiuntur. MELANCHTHON op 12 p.191 si maiorem partem diei ignavo ocio aut frivolis occupatiunculis consumpsissent. – 2) kleiner Einwand, widersprechende Feststellung: MELANCHTHON op 17 p.419 Excusat autem factum, et addit approbationem nuptiarum. Interserta est occupatiuncula, se nullo modo, si affuisset, permissurum fuisse celebrari nuptias eo tempore. BVLLINGER in epist p.207 Porrò ne quis levitatis ac inconstantiae argueret Paulum, ipse occupatiuncula interiecta dicit: "Iam et si condonavi ei cui condonavi, - sermo est paulò obscurior - propter vos condonavi".

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, occupatiuncula, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 26.02.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.